| |
In nomine Sacrosanctae Trinitatis
Cum Polonicum tenente Sceptrum Serenissimo ac Potentissimo Principe ac Domino, D[omi]no Friderico AugustoFriedrich August I. (1670-1733), ab 1694 sächsischer Kurfürst, ab 1697 als August II. (''der Starke'') polnischer König (bis 1733, mit Unterbrechung 1704-1709 wegen des ''Gegenkönigtums'' Leszczyńskis). , Rege ac Electore Saxoniae, grave ortum esset bellum, quod anno jam septimo continuatum, non modo Regna Sueciae ac Poloniae, sed etiam Electoratum Saxoniae variis molestiis, turbis et incommodis cumulaverat: secuta est interim ea rerum commutatio, ut Res publica Polona, in partes scissa, Serenissimum ac Potentissimum Principem ac Dominum, D[omi]num StanislaumStanisław I. Leszczński. primum, Regem sibi eligeret, adque solium ejusdem tuendum cum Serenissimo ac Potentissimo Principe ac Domino, D[omin]o CaroloKarl XII. (1682-1718), schwedischer König seit 1797. Duodecimo, Rege Sueciae, Societatem iniret. Quo facto quamvis accensa belli flamma vehementius exardescere, latiusque se diffundere, videretur; singulari tamen Dei bonitate accidit, ut bellingerantes Principes ac Reges serium pacis desiderium animis conciperent, atque ad restiguendum funestum hujus belli incendium paria studia et vota adferrent. Constituti igitur sunt, ac plena potestate muniti, qui operi tam salutari manus admoverent, et quidem, a Sacra Regia Majestate Sueciae Illustrissimi, Excellentissimi ac Nobilissimi viri, Dominus Comes Carolus PiperTextvariante: CTS, Dumont: Dominus Carolus Piper. Sachanmerkung: Carl Carlsson Piper (1647-1716), Graf, schwedischer Kanzleirat und Minister (Svenskt Biografskit Lexikon 29, S.325-328). Von Piper und Hermlin stammt der Entwurf des Vertrages. (Kretzschmar, Der Friedensschluß von Altranstädt, S. 165). , Senator Regius, Supremus Aulae Praefectus, Consiliarius cancellariae Regiae et Academiae Upsaliensis cancellarius ut et Dominus Olaus HermelinusOlof Nilsson Hermelin (1658-1709), schwedischer Kanzleirat und Staatssekretär (Svenskt Biografskit Lexikon 18, S. 702-710). , Secretarius Status et a Sacra Regia Majestate Poloniae, sicut foederato Sacrae Regiae Majestatis Sueciae, Illustrissimi, Excellentissimi ac Nobilissimi Dominus Johannes Stanislaus Comes JablonowskiJan Stanisław Jabłonowksi (1669-1731), weissrussischer Wojewode, Schriftsteller, Anhänger Leszczyńskis und dessen Vertreter bei den Friedensverhandlungen (Polski Słownik Biograficzny 10, S. 221-223). , Palatinus et generalis terrarum Russiae, ut et Dominus Alexander Paulus Comes SapiehaAleksander Paweł Sapieha (1672-1734), Graf, Delegierter Leszczyńskis, litauischer Großhetman (Polski Słownik Biograficzny 34, S. 561-565). , supremus Magni Ducatus Lithuaniae Mareschallus; a parte vero Sacrae Regiae Majestatis et Electoralis Serenitatis Illustrissimi, Excellentissimi ac Nobilissimi, Dominus Antonius Albrechtus liber Baro de ImhofAnton Albrecht Imhof (gest. 1715), Freiherr von, kursächsicher Rat und Kammerpräsident (ADB 14, S. 44). , Consiliarius intimus et camerae Praeses, ut et Dominus Georgius Ernestus PfingstenGeorg Ernst Pfingsten, kursächsischer Geheimer Referendar. , Referendarius intimus, qui in castris Suedicis congressi, tabulis plenae potentiae rite commutatis, rem eo deduxerunt, ut favente supremo numine, diu optata pax resistueretur, inque mutuas amicitiae leges consentiretur, tenore sequenti:
Articulus I
Sit pax perpetua, firma et sincera amicitia inter Serenissimum ac Potentissimum Principem ac Dominum, D[omi]num Carolum XII Dei gratia Suecorum, Gothorum Vandalorumque Regem, Magnum Principem Finlandiae, Ducem Scaniae, Esthoniae, Livoniae, Careliae, Bremae, Verdae, StetiniCTS, Dumont : Stettini. , Pomeraniae, Cassubiae et Vandaliae, Principem Rugiae, Dominum Ingriae et WismariaeCTS, Dumont : Vismariae. nec non Comitem Palatinum Rheni, Bavariae, Juliaci, Cliviae et Montium Ducem, Ejusque Successores ac posteros Reges, Regnum Sueciae et subjectas illi regiones ac provincias. Nec non foederatum, Sacrae Regiae Majestatis Sueciae Serenissimum ac Potentissimum Principem ac Dominnum, D[omi]num Stanislaum IKönig Stanisław I. Leszczyński. Dei gratia Regem Poloniae, Magnum Ducem Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, VolhyniaeCTS, Dumont : Kyoviae, Volhiniae. , Podoliae, Podlachiae, Livoniae, SmolensciaeCTS, Dumont : Smolenciae. , Severiae, CzerniehoviaequeCTS, Dumont : Czerniekoviaeque. pp ejusque Successores ac posteros Reges Poloniae Magnosque Duces Lithuaniae, atque subjectas illis regiones ac provincias ab una parte et ab altera inter Serenissimum ac Potentissimum Principem ac Dominum, D[omi]num Fridericum Augustum, Dei gratia Regem, Ducem haereditarium Saxoniae, Sacri Romani Imperii Archimareschallum et Electorem, Landgravium TuringiaeCTS, Dumont : Thuringiae. , Marchionem Misniae, nec non superioris et Inferioris Lusatiae, BurggraviumCTS, Dumont : Burgravium. Magdeburgensem p.p. Ejusque haeredes ac successores: adeo ut omissa hostilitate, altera pars alteri nihil damni clam aut palam, directe aut indirecte inferat, aut per suos aliosve inferri faciat, nihil moliatur in alterius partis diminutionem et incommodum, non hostibus alterius quocunqueCTS, Dumont: quocumque. praetextu auxilia praestet, nec foedera cum aliis huic pacificationi adversa feriat, sed obstricta sit utraque pars ea posthac quaerere ac agere, quae alteri honori sint atque emolumento, fidamque vicinitatem et mutuam amicitiam intemerate colere ac observare.
Art. II
Sit damnorum quoque omnium, quae utraque pars paciscentium occasione hujus belli passa est, aeterna oblivio. Neutri partium liceat ea, quae ante acta sunt, exprobrare aut via facti, vel specie juris persequi: nec ob sumtus huic bello impensos, damnaque accepta ab altera satisfactionem expetere.
§1 Privatis nulla competat actio ratione, eorum quae tempore belli fisco addicta sunt. Salvo tamen vigore Articuli sexti infra sequentis.
Art. III
Ut radix funesti hujus belli ac inimicitiarum omnium penitus exstirpetur, Serenissimus Princeps ac Dominus, D[omi]nus Fridericus Augustus, Rex et Elector Saxoniae, amore pacis ductus Regno Poloniae cedit, omnique juri et praetentioni in Poloniam et Magnum Ducatum Lithuaniae Provinciasque illis subjectas nunc, et in posterum renunciat. Serenissimum vero Principem etCTS, Dumont: ac. Dominum, D[omi]num Stanislaum I pro Rege Poloniae et Magno Duce Lithuaniae vero ac legitimo, vigore hujus transactionis solenniter agnoscit et declarat, adeo ut, neque eo superstite, aut post fata ejus, si ipse supervixerit, in Regnum Poloniae, Magnum Ducatum Lithuaniae, subjectasque illis provincias quidquam praetensurus sit.
§ 1 Conventum autem est, ut Serenissimus Rex et Elector Saxoniae nomen honoresque Regis ad dies vitae retineat, absque tamen insignibus ac titulo Regis Poloniae.
Art. IV
Spondet insuper Serenissimus Rex et Elector, quod abdicationem hanc solenni Diplomate conscriptam ordinibus Reipublicae Polonae notam faciet ac manifestabit quodque hoc diploma intra sex hebdomadarum spacium, a die conclusi ac subscripti hujus tractatus computandum, in manus Serenissimi Regis Sueciae tradi curabit. Quemadmodum jam nunc et praesenti hac conventione eosdem Reipublicae Polonae ordines, universosque ac singulos Poloniae et Lithuaniae incolas jurejurando et obsequio, quo adstricti antea fuerant, solvit ac liberat; et in jusjurandum et obsequium Serenissimi Regis Stanislai I concedere sinit.
§ 1 Promittit quoque bona fide, se post hoc tempus nulla cum illis consilia, clam aut palam agitare velle, neminem eorum, qui novi Regis imperium forte aut jam detrectaverit, aut in posterum malitiose detrectare potuerit, recipere, juvare aut protegere, nec quidquam cum illis, aliisve quibuscunque tentare aut moliri, quod huic conventioni, et Serenissimo Regi Stanislao Rei publicaeque Poloniae fraudi sit atque detrimento.
Art. V
Pariter omnia foedera et pacta, quae cum aliis Principibus ac statibus contra Serenissimos Reges, Regnaque Sueciae et Poloniae sancita habet, praesenti pacificatione abrogat et irrita declarat: inprimis vero illa, quae cum CzaroPeter I., genannt der Große (1672-1725), Zar seit 1689. Moscoviae contra eosdem Reges ac Regna, vel ante bellum hoc, vel durante illo iniverat.
§ 1 Eidem Czaro Moscoviae non modo nullas post hunc diem suppetias mittet, verum etiam omnes Saxonicae nationis, qui auxilio ipsi antehac missi, sub signis Moscoviticis militant, a Servitio ejusdem revocabit.
Art. VI
Simili modo omnia decreta et statuta, quae vulgo laudaLauda, Bezeichnung für Dekrete und Statuten, auch von Reichstagen. appellantur, praesertim ea, quae in Varsaviensi Senatus ConcilioDas Senatskonzil in Warschau (1702 V 2) legte sich auf den Kampf gegen Schweden fest (Kretzschmar, Der Friedensschluß von Altranstädt, S. 178). , in Conventu MariaeburgensiTagungszeitraum in Marienburg (1703 III 15 – V 3). , ThorunensiZusammenkunft in Thorn (1702 IX 27 – XII 13). , ElbingensiDas Datum konnte nicht ermittelt werden. , Javoroviensi, SandomiriensiDie hier geschlossene ''Konföderation von Sandomir'' (1704 V 20) unterstütze August II. , CracoviensiSenatskonzil in Krakau (1704 II 19 – 22) rief den polnischen Adel zum Kampf gegen Schweden auf und annullierte die Absetzung Augusts II. , BrestensiFrühjahr 1704. , OlchinisensiTreffen des litauischen Adels im November 1700, in der Beschlüsse gegen die Sapieha-Herrschaft gefaßt wurden. et novissimo GrodensiDie ''Konföderation von Sandomir'' stellte sich bei der Zusammenkunft in Grodno (1705 XI 21 - XII 21) auf die Seite Augusts und setzte den Kampf gegen Schweden fort. , aliisque congressibus, ipsisque Comitibus LublinensibusSitzung des Sejm in Lublin (1703 VI 19 – VII 10), wo weitere militärische Maßnahmen gegen Schweden beschlossen werden. , quatenus huic pacificationi contraria reperiantur confiscationes etiam bonorum et abrogationes dignitatum decretaque in contumaciam Tribunalitia caeterorumque subselliorum, quae post diem V/XV mensis februarii anni MDCCIVVerfügt wird die Restituierung aller Konfiskationen, die nach dem seit 1./11. Februar 1704, d.h. dem Tag der Absetzung Augusts II. und der Wahl des Gegenkönigs Stanisław I. Leszczyński, erfolgt waren. facta sunt, nunc et in aeternum abrogantur.
§ 1 Quae ab eo tempore dignitates ac benificia, tam Ecclesiastica quam Secularia, a Serenissimo Rege ac Electore in suarum partium homines collata sunt, ea rescindere aut conservare, in potestate ac arbitrio Serenissimi Regis Poloniae esto.
Art. VII
Diademata Polonica, reliquaque Regni Poloniae insignia, ad cultum Regalem pertinentia, ut et archiva omnia Regni, quae forte in Saxoniam asportata sunt, cum omni ornatu ac lapidibus pretiosisCTS, Dumont: preciosis. , Eidem Serenissimo Regi ratihabito hoc tractatu statim extradentur.
Art. VIII
Serenissimi Principes Regii, Princ. Jacobus et ConstantinusJakub Ludwik Sobieski (1667-1737) und Konstanty Wladyslaw Sobieski (1680-1726), Söhne Jan III. Sobieskis, waren von der ''Generalkonföderation'' nach der Absetzung Augusts II. als Kandidaten für den Königsthron vorgesehen. Am 28. Februar 1704 wurden sie von sächsischen Truppen gefangengenommen. Daraufhin setzte Karl XII. die Kandidatur des Palatins von Posen Leszczynski durch. (Polski Slownik Biograficzny 39, S. 490-496 und 499-502). , eodem tempore e custodia libertati in castris suedicis decenti modo sistentur, qui justo antea Diplomate cavebunt de non offendendo, aut vindicando in posterum quae tempore belli aut detentionis toleraverant.
§ 1 Serenissimus autem Rex et Elector promittit se Serenissimo Principi Iacobo vigore dati chirographi debitam pecuniae Summam soluturum jussurumque ut absque ulla tergiversatione ad liquidum illa deducatur.
Art. IX
Similiter omnes Poloni ac Lithuani, qui in Saxoniam abducti sunt, ibique vel alibi locorum, jussu Serenissimi Regis ac Electoris, captivi detinentur, cujuscunque sortis sint ac conditionis pristinae restituentur libertati. Promittit etiam Serenissimus Rex et Elector se officia apud Pontificem RomanumPapst Clemens XI. (1700-1721). interpositurum, ut Episcopus PosnaniensisMikołaj Święciki, Bischof von Posen, hatte Leszczyński zum König gekrönt; dies war eigentlich dem polnischen Primas vorbehalten. Święciki wurde von August II. gefangengenommen und dem Papst in Rom überstellt, der ihn in ein italienisches Kloster in die Verbannung schickte (Kretzschmar, Der Friedensschluß von Altranstädt, S. 180). quam primum dimittatur.
Art. X
Sic quoque omnes Sueci, qui hoc bello capti sunt, et in custodia Saxonica ubicunque locorum asservantur, cujuscunque fuerint gradus ac conditionis, ratihabitione facta, absque lytro dimittentur: Quemadmodum Sacra Regia Majestas Sueciae totidem Saxonicae nationis, et praeterea omnes belli Duces, ordinumque Ductores eodem tempore et absque lytro dimissura est. Reliquos vero gregarios, haud aliter ac eos, quos suo dudum adactos habet sacramento, ad beneplacitum detinere, militiaeque suae adscribere fas esto.
§ 1 Qui officialium utriusque partis, durante captivitate, aes alienum contraxerant, antequam liberabuntur, illud solvere, aut vadimonium praestare tenebuntur.
Art. XI
Extradentur Sacrae Regiae Majestati Sueciae omnes transfugae ac proditores, qui in Saxonia reperiuntur, sive Sueci fuerint, sive ex Provinciis Suedicis oriundi: interque eos nominatim Johannes Reinholdus PatkulJohann Reinhold von Patkul (1660-1707), livländischer Adeliger, war 1694 wegen seines oppositionellen Verhaltens gegen die schwedischer Herrschaft in Livland wegen Hochverrats verurteilt worden; seit 1698 Geheimer Hofrat von Kurfürst Friedrich August I.; 1703 wechselte Patkul in zaristische Dienste und war seit 1704 russischer Vertreter in Dresden. Friedrich August I. ließ ihn wegen seiner extensiven prorussischen Politik gefangennehmen. Nach seiner Auslieferung an Schweden (1707 IV 8) gemäß dieses Vertrages wurde er hingerichtet (1707 X 20). Erdmann, Der livländische Staatsmann Johann Reinhold von Patkul). , qui donec dedatur, in arcta continebitur custodia.
Art. XII
Milites praeterea Moscovitae, quotquot in Saxonia Electorali supersunt, ut captivi in potestatem Sacrae Regiae Majestatis Sueciae tradentur.
Art. XIII
Quaecunque signa militaria vexilla, tympana, tormenta bellica aliaque ejusmodi reperiuntur, quae Suecis ademptaCTS, Dumont: ademta. sunt, et tropaeorum instar esse possunt, ea omnia conquirentur, et Sacrae Regiae Majestaits Sueciae, absque ullo detentionis titulo, restituentur.
Art. XIV
Quoniam Tribuno GiörtzioTextvariante: CTS, Dumont: Ciortzio. Sachanmerkung:Georg Heinrich von Goertz (1668-1719), schwedischer Geheimrat und Staatsmann (Svenskt Biografskit Lexikon 17, S. 168-177). , quem in fidem Sacra Regia Majestas Sueciae accepit, absenti et indicta causa gravis supplicii nota inflicta est, hac penitus abolita, pristino honori atque existimationi idem restituetur.
Art. XV
Cum propter distantiam locorum longius videatur requiri tempus antequam pacificatio haec ratihaberi, ac sponsiones infra nominandae obtineri queant, Sacrae Regiae Majestati Sueciae integrum erit copias suas per totum Electoratum, ejusque Provincias, in hybernis collocare, ibique commeatum ac stipendia pro iisdem colligere. Interea copiis Sacrae Regiae Majestatis et Electoralis Serenitatis, quae in Saxonia remanserant, certi attribuendi sunt districtus, quibus pro sua sustentatione tuto ac quietè frui possint. Quae vero earum in Regno Poloniae degunt, tam diu illic sine noxa commorabuntur ac sustentabuntur, et quidem in Regione a Suedicis stationibus remota, donec educto e Saxonia milite Sueco, ad patrias remigrare sedes possint.
Art. XVI
Eodem tempore urbes ac arces Cracovienses ac TychosinensisTykocin, Stadt in Nordost Polen. , et si quae alia loca munita praesidiis Saxonicis insideantur, evacuabuntur, iisque, quos Sacra Regia Majestas Poloniae ad hoc nominaverit ac constituerit, cum tormentis cunctis et apparatu bellico, quae in illis hoc inveniuntur tempore, tradentur.
Art. XVII
Et cum, Lipsia cum adjacente arce tradita, vitebergaCTS, Dumont: Vitteberga. quoque praesidium recipiat Suedicium, quoad leges hujus foederis impletae fuerint et executioni datae conventum est; ut iis impletis ac executioni datis, urbes hae atque arces praesidio Suedico liberatae, in priorem statum integre restituantur, et exercitus Suedicus ad certum diem finibus exeat Saxoniae.
Art. XVIII
Cessabunt autem omnes hostilitates in Saxonia et Provinciis Electoralibus, induciaeque in earum locum succedent et bona fide servabuntur ab eo die, quo foedus hoc a constitutis utriusque partis paciscentium Commissariis conclusum fuerit ac signatum. In Polonia vero ac Lithuania quam primum notitia factae pacis ad exercitus utriusque partis pervenire possit. Ad quam perferendam XXI dierum spacium utrinque constituitur.
Art. XIX
Inter Serenissimum Regem Sueciae et Serenissimum Regem ac Electorem Saxoniae <peculiari>Schwer lesbar. CTS, Dumont: peculiariter. hoc pacto transactum est, ut ambo, tanquam membra Imperii Romano-Germanici, religionem pace Westphalica stabilitam firmiter tueantur, inque caeteris Imperii negociisCTS, Dumont: negotiis. consilia jungant socientque. Et quo Ordines Incolaeque Saxoniae et Lusatiae de illibato religionis evanglicae usu reddantur confirmatiores, ad instantiam Sacrae Regiae Majestatis Sueciae, tanquam sponsoris ejusdem pacis promittit Sacra Regia MajestasCTS, Dumont: Sacra Majestas. et Electoralis Serenitas, pro se suisque posteris electoribus Saxoniae, nullam unquam religionis evangelicae mutationem in dictis regionibus admittendam aut introducendam, neque permittendum ut templa, scholae, academiae, collegia vel monasteria, aut loca ad ea exstruenda pontificiae religionis hominibus, inibi nunc aut in posterum concedantur.
Art. XX
Quod si Serenissimus Rex ac Elector Saxoniae ob foedus hoc a Czaro Moscoviae aut alio quopiam bello impetatur, Serenissimi Reges Sueciae ac Poloniae eidem contra vim aggressoris auxilio esse volunt.
§ 1 Spondent pariter cum eo deventum fuerit, ut pax cum Czaro Moscoviae restauranda sit, in ea pacificatione rationem Serenissimi Regis ac Electoris esse habendam, ut in iis, quae jure postulaverit, aequa contingat satisfactio.
Art. XXI
Quae hoc tractatu ita constituta promissa ac transacta sunt, non tantum Serenissimi Regie ac Principes paciscentes inviolabiliter ac sancte pro se quisque observabunt, bonaque fide et exacte implebunt, in omnibus clausulis et foederis hujus articulis, sed etiam ut haec pax eo firmior ac stabilior sit, in se recipit Serenissimus Rex et Elector Saxoniae, quod earum Conventionum, quae hoc tractatu continentur, fidejussionem a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore RomanoKaiser Joseph I. (1705-1711). a Serenissima ac Potentissima Regina Magnae BritanniaeKönigin Anna (1702-1714). , ut et celsisCTS, Dumont: ut et à Celsis. ac Praepotentibus Ordinibus Generalibus foederati Belgii, expetere velit, et intra semestre spacium a die subscriptionis numerandum, justa ac solenni formula conscriptam extradere. Sacrae Regiae Majestati Sueciae quoque licebit, ultra memoratas Potestates, plures, hujus tractatus fidejussores, si placuerit, suscipere ac adsciscere.
Art. XXII
Denique haec pacificatio, cujus bina instrumenta confecta sunt, intra sex hebdomadas a die subscriptionis computandas, optima formula a singulis paciscentium ratihabebitur. Exemplaria autem, quae ratihabebuntur, a parte Sacrae Regiae Majestatis Sueciae et Sacrae Regiae Majestatis Poloniae singula, a parte vero Sacrae Regiae Majestatis et Electoralis Serenitatis bina conficienda, quae statuto die ac loco intra praefatum tempus per utriusque partis commissarios commutabuntur. In quorum omnium fidem Nos supra nominati Commissarii, plena potestate ac mandatis instructi, Instrumentum geminum, ejusdem tenoris utrumque manibus ac sigillis nostris signavimus ac corroboravimus. Quod factum est in pago Alt Ransteda die XIV/XXIV Septembris anno supra Millesimum Septingentesimo sexto.
C. Piper
Antonius Albertus liber Baro de Imhof
O. Hermelin
Georgius Ernestus Pfingsten.
Articulus separatus
QuanquamCTS, Dumont: Quamquam. Serenissimus Princeps, Dominus Fridericus Augustus Rex et Elector Saxoniae, articulo ipsius foederis vigesimo et primo promiserat se fidejussiones ibi nominatas intra Semestre spacium acquirere velle atque exhibere. Si tamen contingat certas ob causas unam alteramque non posse obtineri, aut earum traditionem ultra praefatum tempus differri, conventum est, ut foedus ipsum nihilominus in vigore suo, permaneat, nec propterea ejus validitati quidquam detractum esse existimetur.
Huic articulo Nos mitio hujus foederis nominati Commissarii eandem vim ac robur tribuimus, ac si ipsius foederis tabulis insertus esset, eundemque intra tempus tractatu ipso expressumCTS: Tractatu expressum. , ratihabitum iri spondemus. In super duo exemplaria pari tenore confecta subscripsimus, sigillisque nostris munivimus, actum in pago Alt Ransteda ad Lipsiam die XIV/ XXIV Septembris Anni Millesimi Septingesimi sc sexti.
Piper
Antonius Albertus l. Baro de Imhof
O. Hermelin
Georgius Ernestus Pfingsten
|
|